Hľadaný výraz: 1kor 7,1-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere; 2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7 Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 8 Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; 9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. 10 His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere 11 — quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere. 12 Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; 13 et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. 14 Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. 15 Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. 16 Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies?

1

mail   print   facebook   twitter